LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.2.p2

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

debent igitur vel aequaevi vel posteri nostri universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tullium nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus, qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis invictae, quod tamen alienae, natalium vetustorum signa retinebunt: nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable