Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.3.p3
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenenque et illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares, qui tamen doctis, ut es ipse, personis non tam fonte quam fronte sudantur. suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur. sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable