LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.3.p5

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

lege virum fidei catholicae pace praefata in plurimis similem tui id est a divitibus ambitum nec divitias ambientem; cupidum scientiae continentem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium; concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum; cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam suspectui; et a fortuna regum sibi in omnibus obsecundante illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable