Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.5.p2
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius, sententia iustius patientia tolerantius, consilio gravius convivio laetius colloquio iocundius. illud quoque supra cetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex votorum contrarietate venisse. nam prope est, ut eminentius censeatur quod probaverunt te adversa constantem, quam si celarent secunda felicem. vale.