LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.6.p17

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

sed dicas non esse tantum forte curanda quae perhorresco. id quidem verum est; sed nec hoc falsum, quod his, quos amplius diligimus, plus timemus. unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem. neque enim ex integro flecti umquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis, quippe quos bellicum militarisque tessera terit, donec secunda cognosco, non adversa formidem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable