Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.6.p3
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
equidem, in quantum fieri praeter iactantiam potest, gaudeo de praestantissimi viri auctoritate, si certus est, amore, si fallitur: licet quis provocatus nunc ad facta maiorum non inertissimus, quis quoque ad verba non infantissimus erit? namque virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus emedullatae parum aliquid hoc tempore in quibuscumque, atque id in paucis, mirandum ac memorabile ostentant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable