LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.6.p4

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

huius tamen ego, etsi studiorum omnium caput est litterarumque, quia personam semper excolui, vereor sententiam supra quam veritas habet affectu ponderatiore prolatam. neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable