Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.6.p9
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
propter quae omnia bona in viro sita laetor ad puncta censoris omnium voce concelebrati. granditer enim sua in utramvis de me opinionem sententia valet; quae, si vera comperimus, tantum mihi est favens securitati, quantum fieret adversata formidini. de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui. namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loquacior, si minus, Amyclis ipsis taciturnior ero.