LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.9.p2

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

quid multis? merito me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat. quicquid illud est, pareo tamen, idque non modo non coactus verum etiam spontaliter facio; tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbitrium. nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur; et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat. necdum enim quicquam de hereditate socruali vel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable