Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.9.p4
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis: similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. ceterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam supter attexui, nil quod placeat invenies. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable