Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 8.9.p5
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat. neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant. Quid Cirrham vel Hyantias Camenas, quid doctos Heliconidum liquores, scalptos alitis hinnientis ictu, nunc in carmina commovere temptas, nostrae Lampridius decus Thaliae, et me scribere sic subinde cogis, ac si Delphica Delio tulissem instrumenta tuo novusque Apollo cortinam tripodas, chelyn pharetras, arcus grypas agam duplaeque frondis hinc bacas quatiam vel hinc corymbos? tu iam, Tityre, rura post recepta myrtos et platanona pervagatus pulsas barbiton atque concinentes ora et plectra tibi modos resultant, chorda voce metro stupende psaltes: nos istic positos semelque visos bis iam menstrua luna conspicatur, nec multum domino vacat vel ipsi, dum responsa petit subactus orbis. istic Saxona caerulum videmus assuetum ante salo solum timere; cuius verticis extimas per oras non contenta suos tenere morsus altat lammina marginem comarum, et sic crinibus ad cutem recisis decrescit caput additurque vultus. hic tonso occipiti, senex Sygamber, postquam victus es, elicis retrorsum cervicem ad veterem novos capillos. hic glaucis Herulus genis vagatur, imos Oceani colens recessus algoso prope concolor profundo. hic Burgundio septipes frequenter flexo poplite supplicat quietem. istis Ostrogothus viget patronis vicinosque premens subinde Chunos, his quod subditur, hinc superbit illis. hinc, Romane, tibi petis salutem, et contra Scythicae plagae catervas, si quos Parrhasis ursa fert tumultus, Eorice, tuae manus rogantur, ut Martem validus per inquilinum defendat tenuem Garumna Thybrim. ipse hic Parthicus Arsaces precatur, aulae Susidis ut tenere culmen possit foedere sub stipendiali. nam quod partibus arma Bosphoranis grandi hinc surgere sentit apparatu, maestam Persida iam sonum ad duelli ripa Euphratide vix putat tuendam; qui cognata licet sibi astra fingens Phoebaea tumeat propinquitate, mortalem hic tamen implet obsecrando. haec inter terimus moras inanes; sed tu, Tityre, parce provocare; nam non invideo magisque miror, qui, dum nil mereor precesque frustra impendo, Meliboeus esse coepi. En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio. de reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina. vale.