LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.1.p3

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

pariter et nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet: nisi quia forsitan qui modus potest paginis, non potest poni ipse amicitiis. quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.

Provenance