LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.II.p1

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affectu; quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris imponunt. unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo. iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable