Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.II.p3
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
quid? quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui. ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium. memor nostri esse dignare, domine papa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable