LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.III.p3

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

praeter hoc ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia iacet; nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus variis quaquaversum fragoribus quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti. quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est. porro autem quidam barbarismus est morum sermo iucundus et animus afflictus.

Provenance