LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.III.p6

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

hisce de causis temperavi stilo temperaboque, breviter locutus, ut paream, longum taciturus, ut discam. sunt de cetero tuae partes, domine papa, doctrinae salutaris singularisque: victuris operibus incumbere incumbere satis. neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit quam facere laudanda. nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticanter vobis obsecundantem, cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, stilus infantissimus inest.

Provenance