LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.IV.p1

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque, quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo. quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa; ideoque vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari, quique, sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable