Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.IX.p1
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
Longum tacere, vir sacratissime, nos in commune dequestus es; cognosco vestrae partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco. namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas antecurrentibus, quibus tamen recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis. idque votivum mihi granditer fuit ac peroptatum, ut epistula iniuncta nec negaretur scripta amicitiae nec subderetur lecta censurae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable