LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.IX.p12

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

artifex igitur his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti; quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.

Provenance