LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.IX.p3

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res forte succurrit, de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo. venisti, magister, in manus meas (nec exulto tantum, verum insulto), venisti, et quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. dubito sane utrum et invitus, at certe similis invito, quippe quo providente vel, si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente sim tuis libris insalutatus hisque, quod multo est iniuriosius, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verum etiam latera radentibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable