LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.IX.p5

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

an ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem? quod parum credo. an quia indoctum? quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire; quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt. an aliquo casu dissidebamus, ut putaremur his quos edidissetis libellis derogaturi? atqui praesule deo tenues nobis esse amicitias nec inimici fingere queunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable