Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.VII.p1
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota; nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat, quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit. curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable