Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.VII.p5
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium. alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio. memor nostri esse dignare, domine papa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable