Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.X.p2
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo; sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus. memor nostri esse dignare, domine papa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable