Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XI.p5
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
dixisset alius: neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi: quem praelatum suspicabare, unius epistulae forma contentus abscessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente: tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris. adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meritorumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus. illius nomen vix semel tantum et sibi adscripta pagina sonat; tuo praeter tibi deputatas frequenter illustrantur alienae. illud his iunge, quod, si quid ibi vel causaliter placet, tu per consilium meum lectitas, ille quandoque per beneficium tuum, qui munusculi mei incassum pressus invidia necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum iamdiu ipse perveneris ad copiam transferendi. aio, tamquam non sit autholographas membranas arbitraturus, si tamen, quod ante percurras, vel exemplar acceperit; neque enim in his, quae tractaveris, ulla culpabitur aut distinctionum raritas aut frequentia barbarismorum. nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam memoria concludat.