LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XI.p7

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

at tamen, cum satis tibi et quidem merito (quidnam enim simile?) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens collatus, antelatus quoque sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari. quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis cuncta sane blandimentorum mella vincentibus non praeter aequum reponderatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable