Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XI.p8
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
ecce habes litteras tam garrulas ferme quam requirebas; quamquam sunt omnes, si quae uspiam tamen sunt, loquacissimae. namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas? qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris? cuius aculeo non sola penetratur aut harena subtilis aut humus fossilis, sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum caelestium natura violentior. ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable