Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XI.p9
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
sed quorsum + quam moris est? redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio. memor nostri esse dignare, domine papa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable