LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XII.p3

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

hoc item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum existimare. vale.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable