Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XIV.p1
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur. nihil enim est durius, quam cum praesentes amici dividuntur communione langoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: itaque singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable