LOGOI

Passage

Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XIV.p2

lat sidonius stoa0002 perseus lat2

sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse. me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socratem de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable