Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XVI.p2
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi. sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo, pluviisque natalibus maritaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable