Passage
Sidonius Apollinaris, Epistulae, Books VIII-IX 9.XVI.p3
lat sidonius stoa0002 perseus lat2
restat, ut te arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio. de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor. Iam per alternum pelagus loquendi egit audacem mea cymba cursum nec bipertito timuit fluento flectere clavum. Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam. Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta. Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae. Nos tamen rectam comite arte proram, nil tumescentes veriti procellas, sistimus portu, geminae potiti fronde coronae, Quam mihi indulsit populus Quirini, blattifer vel quam tribuit senatus, quam peritorum dedit ordo consors iudiciorum, Cum meis poni statuam perennem Nerva Traianus titulis videret, inter auctores utriusque fixam bybliothecae; Quamque post, visus prope, post bilustre tempus accepi, capiens honorem, qui patrum ac plebis simul unus olim iura gubernat. Praeter heroos ioca multa multis texui pannis; elegos frequenter subditos senis pedibus rotavi commate bino. Nunc per undenas equitare suetus syllabas lusi celer atque metro Sapphico creber cecini, citato rarus iambo. Nec recordari queo, quanta quondam scripserim primo iuvenis calore; unde pars maior utinam taceri possit et abdi! Nam senectutis propiore meta, quicquid extremis sociamur annis, plus pudet, si quid leve lusit aetas, nunc reminisci. Quod perhorrescens ad epistularum transtuli cultum genus omne curae, ne reus cantu petulantiore sim reus actu; Neu puter solvi per amoena dicta, schema si chartis phalerasque iungam, clerici ne quid maculet rigorem fama poetae. Denique ad quodvis epigramma posthac non ferar pronus, teneroque metro vel gravi nullum cito cogar exhinc promere carmen: Persecutorum nisi quaestiones forsitan dicam meritosque caelum martyras mortis pretio parasse praemia vitae. E quibus primum mihi psallat hymnus qui Tolosatem tenuit cathedram, de gradu summo Capitoliorum praecipitatum; Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri. Post Saturninum volo plectra cantent, quos patronorum reliquos probavi anxio duros mihi per labores auxiliatos, Singulos quos nunc pia nuncupatim non valent versu cohibere verba; quos tamen chordae nequeunt sonare, corda sonabunt. Redeamus in fine ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur. vale.