Passage
Statius, Silvae 3.pr
lat statius phi002 perseus lat2
Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime. non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor. Securus itaque tertius hic silvarum nostrarum liber ad te mittitur. Habuerat quidem te secundus testem sed hic habet auctorem. Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris—quod iam rarissimum est—lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus—scis quamdiu desiderium eius moratus sim. cum petisset ut capillos suos. quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. Summa est egloga. qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hic. si verum dicimus, sermo et quidem securus, ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. Huic praecipue libello favebis. cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable