LOGOI

Passage

Suetonius, Divus Julius 7.1

lat suetonius abo011 perseus lat2

Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable