Passage
Suetonius, Divus Julius 84.2
lat suetonius abo011 perseus lat2
inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio frg.XV: men seruasse, ut essent qui me perderent? et ex Electra Acili ad similem sententiam. laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se uerba addidit.