LOGOI

Passage

Suetonius, Divus Augustus 24.1

lat suetonius abo012 perseus lat2

In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem Romanum , quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro libero esse sineret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable