LOGOI

Passage

Suetonius, Divus Augustus 3.1

lat suetonius abo012 perseus lat2

C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administrauit. ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos, residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurinum agrum tenentis in itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable