LOGOI

Passage

Suetonius, Divus Augustus 32.2

lat suetonius abo012 perseus lat2

tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam, exussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus adiudicauit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis repetere uellet, par periculum poenae subiret. ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable