Passage
Suetonius, Divus Augustus 85.1
lat suetonius abo012 perseus lat2
Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable