LOGOI

Passage

Suetonius, Tiberius 2.3.p2

lat suetonius abo013 perseus lat2

Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable