LOGOI

Passage

Suetonius, Tiberius 21.3

lat suetonius abo013 perseus lat2

adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberi uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable