LOGOI

Passage

Suetonius, Tiberius 68.1

lat suetonius abo013 perseus lat2

Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable