Passage
Suetonius, Divus Claudius 16.4
lat suetonius abo015 perseus lat2
fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable