LOGOI

Passage

Suetonius, Divus Claudius 4.3

lat suetonius abo015 perseus lat2

in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit. spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur. in Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable