Passage
Suetonius, Nero 6.4
lat suetonius abo016 perseus lat2
gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus missos a Messalina uxore Claudi, qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. additum fabulae †ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse. quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque extremis suis rebus frustra requisiit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable