LOGOI

Passage

Suetonius, Galba 18.2

lat suetonius abo017 perseus lat2

secuta sunt aliquanto manifestiora. monile margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo tus tenentem et in calice fictili merum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable