LOGOI

Passage

Suetonius, Galba 5.1

lat suetonius abo017 perseus lat2

inter liberales disciplinas attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, quae uiduata morte Domiti maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable