Passage
Suetonius, Otho 6.3
lat suetonius abo018 perseus lat2
tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable