Passage
Suetonius, Divus Vespasianus 9.2.p2
lat suetonius abo020 perseus lat2
Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto. atque uti notum esset, utrumque ordinem non tam libertate inter se quam dignitate differre, de iurgio quodam senatoris equitisque R. ita pronuntiauit, non oportere maledici senatoribus, remaledici ciuile fasque esse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable